SACRILEGUS

SACRILEGUS
SACRILEGUS
qui legit, i. e. adimit et aufert sacra, quemadmodum verbum hoc sumitur, in Legg. XII. Tabb. Homini mortuo ne ossa legito: ubi sensus est, teste Cicerone de Legg. l. 2. ne quod membrum mortuo abscindatur. Ad eum enim morem Lege hâc respici videtur; de quo Festus scribit, digitum cadaveri decidi consuevisse, ad quem servatum iusta sacra fierent, reliquô corpore in pyra concrematô; id quod his verbis Decemviri prohibuerunt, nisi quis aut peregre aut in bello mortuus esset. Tum enim permiserunt, eis osla legi, quô post funus fiat, h. e. membrum aliquod adimi, ad quod servatum iusta Romae fierent, reliquoô corpore apud pere grinos flammis datô. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 6. Itaque Sacrilegi vocitati quis publica sacra compilari nulla religio, l. 6. et 9. ff. ad leg. Iul. pecul. Imo et suarum constitutionum violatrum crimen, Sacrilegium appellant Imperatores leg. un. Cod. de Crim. sacril. l. 6. de appellat. in Cod. Theodos. Sacrilegiique crimen irrogant his, qui praecepta sua neglexerint, vel scita violaverint. l. 1. Cod. ut dignit, ord. serv. l. 12. l. 13. C. de erogat. militum annon. Vide quoque Cassiodorum Var. libris aliquoties et Vegetium Probl. l. 2. Apud Athenienses Sacrilegi, ut et Proditores, morte multabantur, neque intra Atticae fines sepeliebantur, bonaque eorum publicabantur, ex Lege: Ε᾿άν τις την` πολιν προδιδῷ, ἢ τὰ ἱερὰ κλέπτῃ, κριθέντα εν δικαςτηρίῳ ἂν καταγνωςθῇ, μὴ ταφῆναι εν τῆ Α᾿ττικῇ, τὰ δὲ χρήματα ἀυτοῦδημόςια ῏ειναι, Si quis in iudicio proditionis aut sacrilegii damnatus fuerit, intra Aticam ne sepelitor, bona eius publicantor, Vide Sam. Petritum in LL. Attic. l. 8. tit. ult. et infra ubi de Sepeliendi iure. Romani cruce, bestiis, igne illos punierunt. Paulus. l. 5. Sentent. ad l. Corn. de Sicar. Magicae artis conscios placuit hestiis obici, aut cruci suffigi, ipsi Magi vivi exuruntur. Ulpianus l. 6. D. ad l. Iul. pecul. Scio multos ad bestias damnâsse Sacrilegos nonnullos etiam vivos exussisse. Vide quoque Salvianum de Provid. l. 7. Atque hinc tum aliis suppliciourm generibus, tum igne inprimis, eoque modo continuô, cuius species variae memoratae Tacito Annal. l. 15. Eulebio Histor. l. 4. Prudentio, Aliis; modo lentô, cuius meminit Augustin. in Ioann. In Christianos olim saevitum, ut qui Magi Sacrilegique Gentilibus habiti sunt. Suetonius Nevone, c. 16. Christiani genus hominum superstitionis novae ac maleficae. Tertullian. Apologet. Sacrilegii et maiestatis rei convenimur. Caecilius apud Minuc. Haec Sacra (Christianorum) sacrilegiis omnibus tetriora. Quamquam haec poene non videatur Sacrilegis irrogata, nisi gliscente ne quitiâ et sceleribus, quae gravioribus poenis compesci opus, uti ex Tertulliano docet Io. a Wower Not. ad Minucium Fel. p. 17.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Sacrilĕgus — (lat.), Tempelräuber. Daher Saerile gĭum, 1) Tempelraub, Kirchendiebstahl, s. Diebstahl II. d); 2) die Verletzung od. Mißachtung des Staatsoberhauptes u. Entweihung religiöser Handlungen, Gebräuche, Geräthe …   Pierer's Universal-Lexikon

  • sacrilegus — /sakrilagas/ In the civil and common law, a sacrilegious person; one guilty of sacrilege …   Black's law dictionary

  • sacrilegus — A sacrilegious person; a thief who stole sacred things …   Ballentine's law dictionary

  • sacrilegus omnium praedonum cupiditatem et scelera superat — /sakrilagas 6mn(i)yam pradownam kyuwpidateytam et selara s(y)uwparat/ A sacrilegious person transcends the cupidity and wickedness of all other robbers …   Black's law dictionary

  • Sacrilegus oinnium praedonum cupiditatem et scelera superat — A sacrilegious person exceeds the cupidity and wickedness of all robbers …   Ballentine's law dictionary

  • sacrilège — 1. sacrilège [ sakrilɛʒ ] n. m. • 1190; lat. sacrilegium « vol d objets sacrés » 1 ♦ Profanation du sacré (1., 1o), acte d irrévérence grave envers les objets, les lieux, les personnes revêtus d un caractère sacré. ⇒ attentat, blasphème, impiété …   Encyclopédie Universelle

  • sacrileg — SACRILÉG, Ă, sacrilegi, ge, adj. (livr.) Care săvârşeşte un sacrilegiu; p. ext. nelegiuit. – Din lat. sacrilegus. Trimis de LauraGellner, 17.07.2004. Sursa: DEX 98  SACRILÉG adj. v. infam, josnic, mişel, mişelesc, mizerabil, mârşav, nedemn,… …   Dicționar Român

  • Priesterkind — Als Priesterkind (Priestersohn bzw. Priestertochter) wird im allgemeinen und religionswissenschaftlichen Diskurs ein Kind bezeichnet, von dem zumindest ein Elternteil ein Priester ist. Da einige Konfessionen und religiösen Gruppierungen… …   Deutsch Wikipedia

  • sacrílego — (Del lat. sacrilegus .) ► adjetivo 1 RELIGIÓN Del sacrilegio: ■ fue excomulgado por cometer actos sacrílegos. ► adjetivo/ sustantivo 2 RELIGIÓN Que comete sacrilegio. 3 RELIGIÓN Que sirve para cometer sacrilegio. * * * sacrílego, a (del lat.… …   Enciclopedia Universal

  • Sakrileg — Religionsvergehen (fachsprachlich); Frevel; Kirchenschändung * * * ◆ Sa|kri|leg 〈n. 11〉 Frevel, bes. Religionsfrevel, Vergehen gegen Heiliges, z. B. Kirchenraub, Gotteslästerung; oV Sakrilegium ● ein Sakrileg begehen [<lat. sacrilegium… …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”